PILLORIA

PILLORIA
PILLORIA
ae, Cowello Pillorium, alias Collistrigium: a Gallic. Pil.
Est supplicii machina ad ludibrium magis, quam poenam, quô quis super pegmate constitutus, comprehensô que inter fauces duarum tabularum ideo cavatarum collô, spectaculum populo praebetur deridendum. An a graeco πύλη et ὁράω, quod delingquens quasi per ianuam emissô capite prospiceret? An a Gallic. Pilleur, depeculator, Cuiusmodi sunt Pistores, cui hominum generi puniendo hoc supplicii primo institutum est. Hi enim suis in pane fallaciis Remp. depeculantur; a quo et ipsa sua nequitia Pilleurie dicta fuit, quasi depeculatio: ET sic vox proprie ad naturam delicti spectat, non ad supplicii instrumentum, quod suô vocabulô Collistrigium nuncupant. Suadere id videtur Statutum de Pistoribus, ubi dicitur: Subeat iudicium Pilloriae. Vide Spelmannum Glossar. Car. du Fresne vocis originem arcessit potius, a pila iterum i. e. columna, ad quam alligabantur rei. Idem enim inquit, pilorium cum postello, seu columna lignea, Conailio Bituric. A. C. 1336. can. 12. item pilorium seu postellum, in coemiteriis et locis sacris affigunt et apponunt. Vide eum Glossar. et in Constantinop. Christiana, ubi de Milio aureo. Apud eundem, Ferrarius Italos gogna appellare supplicii genus, quô noxii iniectâ boiaesive numellae cervice, in suggestu, omnium sibilis ac ludibrio exponuntur, Vide illum quoque vocle Berlina; ut et supra aliquid in Numella.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Pillory — The pillory was a device used in punishment by public humiliation and often additional, sometimes lethal, physical abuse.The word is documented in English since 1274 (attested in Anglo Latin from c.1189), and stems from Old French pellori (1168;… …   Wikipedia

  • pilorier — (pi lo ri é), je piloriais, nous piloriions, vous piloriiez ; que je pilorie, que nous piloriions, que vous piloriiez, v. a. 1°   Mettre au pilori. •   Que l on me pilorie, Si j ai hanté ni vu ce Gascon de ma vie, REGNARD le Bal, 15. •   On alla… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • Позорный столб (наказание) — Позорный столб с колодками …   Википедия

  • NUMELLA — genus vinculi fuit, nominatum a forma numorum, quos articuli sive ligamenta mutuo iuncta repraesentarent, Becmannus in Orig. ubi proin carpit Hadr. Turnebum Adversar. l. 23. c. 21. qui ita de illa: Vinculi, inquit, genus est ligneum, quô collum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PISTOR et Coquus — idem apud Veteres, auctore Festô: nam Coci initio dicti, qui faciebant panem et coquebant primum sub cinerein foco, postea in furno. Cato de pane, c. 70. In foco calido sub resta coquito leniter. Sen eca ad Lucillium, Ep. 90. Farinam aquâ sparsit …   Hofmann J. Lexicon universale

  • pillory — (n.) late 13c. (attested in Anglo L. from late 12c.), from O.Fr. pellori (mid 12c.), from M.L. pilloria, of uncertain origin, perhaps a dim of L. pila pillar, stone barrier (see PILLAR (Cf. pillar)). The verb is first attested c.1600. Related:… …   Etymology dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”